Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Editiones textuum  -   Versiones litteraturae
Narrationes / Fabulae novellae Kästner, Erich Muenchhausen
BARONIS MYNCHUSANI
MIRABILIA ITINERA ET PERICULA MARINA TERRESTRIAQUE

Ericus Kästner: „Baronis Mynchusani mirabilia itinera et pericula marina terrestriaque
.

In Latinum vertit Nicolaus Gross.

Baronis Mynchusani phantasticae narratiunculae mendaces – a magno Erico Kästner litteris mandatae – quae iam pridem referendae sunt in numerum librorum puerilium classicorum, etiam 60 annis postquam primum publicatae sunt, iterum iterumque eduntur necnon ab adultis solent legi libentissimê. 
Quis non recordatur res tam iocosê fictas quam Mynchusanum globo cannonis insidentem per aera volantem? equum illum mediâ hieme Russicâ e turri ecclesiae pendentem? caballum semper semperque sitientem, cui defuit pars corporis posterior? cervum, cuius in fronte creverat arbor cerasi? sagulum, quod inciderat in morbum rabiei? lupum, qui equum sclodiae Mynchusani adiunctum devoravit eiusque in loco sclodiam traxit?  anates, quas Mynchusanus lardo allexerat, quibuscum per aera perque caminum volavit et denique appulsit focum domesticum? ducem illum generalem, cuius calvaria erat laminâ argenteâ instructa, ursum Turcicum, qui melle allectus ipse se temoni currûs infixit? Mynchusanum fabâ celeriter crescente ad lunam ascendentem? eundem incidisse in incolas lunares, qui capita sua sub bracchiis gestarent? eqs. eqs. ....

Hic libellus Erici Kästner, cui insunt sales et facetiae, fideliter in Latinum est conversus, additae sunt imagines iocosae, partim versicolores a Valthero Trier pictae, quibus opusculum fiat lepidissimum. Versio Latina est simplex et in tot partes divisa, ut etiam tirunculis fiat lectio sat commoda. Itaque libellus Mynchusani Latinus aptissimus est ad animos discipulorum relaxandos, qui solent lectione classicorum canonicâ vehementer intendi.   

Bruxellis Belgarum, in Aedibus Fundationis, q.d. "Melissa", 2001
Editio originalis: Des Freiherrn von Münchhausen wunderbare Reisen und Abenteuer zu Wasser und zu Lande. 
Ab Erico Kästner denuo narrata, a Valthero Trier undecim picturis multisque lineamentis illustrata. 
Verlag Carl Ueberreuter, Wien Heidelberg, Copyright 1951 by ATRIUM VERLAG A.G. Zürich

65 paginae, 21 x 26 cm, tegmen spissatum
ISBN 978-2-87290-017-6
num.mandatelae: 00906 pretium €  17,00
Exemplum legibile (pdf 1,97MB) 
Liber
retro